Fundar 20233 Resultados para: Re
quod habuit hæc fecit prævenit unguere corpus meum in sepulturam (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
et Judas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha (Evangelium secundum Marcum 14, 12)
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum (Evangelium secundum Marcum 14, 13)
et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
vespere autem facto venit cum duodecim (Evangelium secundum Marcum 14, 17)
at illi cœperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego (Evangelium secundum Marcum 14, 19)
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
sed posteaquam resurrexero præcedam vos in Galilæam (Evangelium secundum Marcum 14, 28)