Fundar 20233 Resultados para: Re
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
misereor super turba quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent (Evangelium secundum Marcum 8, 2)
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et exierunt Pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo temptantes eum (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum (Evangelium secundum Marcum 8, 13)
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini (Evangelium secundum Marcum 8, 18)
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
et veniunt Bethsaida et adducunt ei cæcum et rogabant eum ut illum tangeret (Evangelium secundum Marcum 8, 22)
et adprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos ejus inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret (Evangelium secundum Marcum 8, 23)