Fundar 20233 Resultados para: Re
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis (Evangelium secundum Marcum 4, 24)
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat sementem in terram (Evangelium secundum Marcum 4, 26)
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille (Evangelium secundum Marcum 4, 27)
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolæ conparabimus illud (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
et cum seminatum fuerit ascendit et fit majus omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum (Evangelium secundum Marcum 5, 1)
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare (Evangelium secundum Marcum 5, 3)