Fundar 20233 Resultados para: Re
fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Marcum 1, 4)
et egrediebatur ad illum omnis Judææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Jordane flumine confitentes peccata sua (Evangelium secundum Marcum 1, 5)
et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat (Evangelium secundum Marcum 1, 6)
et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
et protinus relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Marcum 1, 18)
et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum (Evangelium secundum Marcum 1, 20)