Fundar 20233 Resultados para: Re
respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes accipietis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 22)
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
respondens Jesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
baptismum Johannis unde erat e cælo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e cælo dicet nobis quare ergo non credidistis illi (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
ille autem respondens ait nolo postea autem pænitentia motus abiit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)
quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Jesus amen dico vobis quia publicani et meretrices præcedunt vos in regno Dei (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)
venit enim ad vos Johannes in via justitiæ et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea ut crederetis ei (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)