Fundar 20233 Resultados para: Re
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim (Evangelium secundum Matthaeum 4, 13)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 4, 14)
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 19)
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)