Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram et tetigit me, et statuit me in gradu meo, (Prophetia Danielis 8, 18)

  • Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. (Prophetia Danielis 8, 20)

  • Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)

  • Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. (Prophetia Danielis 8, 22)

  • Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones. (Prophetia Danielis 8, 23)

  • et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum (Prophetia Danielis 8, 24)

  • secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)

  • Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. (Prophetia Danielis 8, 27)

  • In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum (Prophetia Danielis 9, 1)

  • Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina