Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)

  • propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)

  • ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit (Liber Ieremiae 49, 23)

  • dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Liber Ieremiae 49, 24)

  • quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem lætitiæ (Liber Ieremiae 49, 25)

  • ad Cedar et ad regna Asor quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hæc dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis (Liber Ieremiae 49, 28)

  • tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu (Liber Ieremiae 49, 29)

  • fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)

  • et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 32)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Ælam in principio regni Sedeciæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 49, 34)

  • et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)

  • et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 38)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina