Fundar 20233 Resultados para: Re
utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca (Liber Exodus 25, 20)
et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum (Liber Exodus 25, 24)
et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam (Liber Exodus 25, 25)
quattuor quoque circulos aureos præparabis et pones eos in quattuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes (Liber Exodus 25, 26)
subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari (Liber Exodus 25, 27)
parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo (Liber Exodus 25, 29)
sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero (Liber Exodus 25, 32)
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)
tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies (Liber Exodus 26, 1)
quinque cortinæ sibi jungentur mutuo et aliæ quinque nexu simili coherebunt (Liber Exodus 26, 3)
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt ut unum tabernaculum fiat (Liber Exodus 26, 6)
quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum (Liber Exodus 26, 18)