Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • corripe me Domine verumtamen in judicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me (Liber Ieremiae 10, 24)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 11, 1)

  • audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 2)

  • quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)

  • ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)

  • et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam (Liber Ieremiae 11, 7)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • quam ob rem hæc dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos (Liber Ieremiae 11, 11)

  • et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 12)

  • tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 14)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina