Fundar 20233 Resultados para: Re
in memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiæ verbum et non revertetur (Liber Isaiae 45, 23)
ergo in Domino dicet meæ sunt justitiæ et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei (Liber Isaiae 45, 25)
conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem (Liber Isaiae 46, 1)
contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit (Liber Isaiae 46, 2)
audite me domus Jacob et omne residuum domus Israël qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva (Liber Isaiae 46, 3)
mementote istud et fundamini redite prævaricatores ad cor (Liber Isaiae 46, 8)
recordamini prioris sæculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei (Liber Isaiae 46, 9)
vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meæ et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud (Liber Isaiae 46, 11)
descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)
tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina (Liber Isaiae 47, 2)
revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo (Liber Isaiae 47, 3)
redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israël (Liber Isaiae 47, 4)