Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis (Liber Exodus 20, 23)

  • altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (Liber Exodus 20, 24)

  • quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (Liber Exodus 20, 25)

  • non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua (Liber Exodus 20, 26)

  • si emeris servum hebræum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis (Liber Exodus 21, 2)

  • cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul (Liber Exodus 21, 3)

  • sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)

  • quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber (Liber Exodus 21, 5)

  • offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)

  • si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillæ exire consuerunt (Liber Exodus 21, 7)

  • si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam (Liber Exodus 21, 8)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina