Fundar 5422 Resultados para: Rat
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt (Liber Numeri 18, 23)
omnia quæ offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt (Liber Numeri 18, 29)
lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat (Liber Numeri 19, 6)
cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo (Liber Numeri 19, 10)
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)
et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino (Liber Numeri 20, 3)
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)
tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent hæc mandat frater tuus Israël nosti omnem laborem qui adprehendit nos (Liber Numeri 20, 14)
fecit Moses ut præceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine (Liber Numeri 20, 27)
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)
urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon (Liber Numeri 21, 26)