Fundar 5422 Resultados para: Rat
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes sæculi sæculorum amen (Epistula ad Ephesios 3, 21)
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 7)
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 16)
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiæ in operationem inmunditiæ omnis in avaritia (Epistula ad Ephesios 4, 19)
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (Epistula ad Ephesios 5, 4)
eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes (Epistula ad Ephesios 5, 15)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 6, 10)