Fundar 5422 Resultados para: Rat
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos (Epistula II ad Corinthios 6, 13)
quæ enim secundum Deum tristitia est pænitentiam in salutem stabilem operatur sæculi autem tristitia mortem operatur (Epistula II ad Corinthios 7, 10)
ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed æmulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio (Epistula II ad Corinthios 7, 11)
notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quæ data est in ecclesiis Macedoniæ (Epistula II ad Corinthios 8, 1)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum cœpit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam (Epistula II ad Corinthios 8, 6)
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (Epistula II ad Corinthios 8, 16)