Fundar 5422 Resultados para: Rat
vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 4)
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum (Actus Apostolorum 10, 23)
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 31)
sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi (Actus Apostolorum 10, 35)
Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)
et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est (Actus Apostolorum 10, 45)
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)
et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Fœnicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Judæis (Actus Apostolorum 11, 19)
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum (Actus Apostolorum 11, 21)