Fundar 5422 Resultados para: Rat
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius fœnum quoque ut bos comedebat, et rore caëli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)
Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc, quod exaratum est. (Prophetia Danielis 5, 24)
Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. (Prophetia Danielis 6, 2)
Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)
consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)
Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)
Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caëlo, et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 6, 27)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat (Prophetia Danielis 7, 19)
et de cornibus decem, quæ habebat in capite et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)
Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. (Prophetia Danielis 7, 26)