Mosaico decorativo

Fundar 5422 Resultados para: Rat

  • omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet (Prophetia Ezechielis 18, 22)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 28)

  • cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)

  • coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • vestitos hyacintho principes et magistratus juvenes cupidinis universos equites ascensores equorum (Prophetia Ezechielis 23, 6)

  • insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam (Prophetia Ezechielis 23, 8)

  • ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia (Prophetia Ezechielis 23, 12)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina