Fundar 5422 Resultados para: Rat
et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)
cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)
præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiæ dicens (Liber Ieremiae 39, 11)
ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens (Liber Ieremiae 39, 15)
venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra (Liber Ieremiae 40, 6)
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismaël filius Nathaniæ et Johanan et Jonathan filii Caree et Sareas filius Thenœmeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Jezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum (Liber Ieremiae 40, 8)
surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)
secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente (Liber Ieremiae 41, 4)
decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)
lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)
et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)