Fundar 5422 Resultados para: Rat
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate (Liber Proverbiorum 28, 19)
vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei (Liber Proverbiorum 28, 22)
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit (Liber Proverbiorum 28, 23)
qui se jactat et dilatat jurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur (Liber Proverbiorum 28, 25)
novit justus causam pauperum impius ignorat scientiam (Liber Proverbiorum 29, 7)
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur (Liber Proverbiorum 29, 25)
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei (Liber Proverbiorum 30, 9)
generatio quæ patri suo maledicit et quæ non benedicit matri suæ (Liber Proverbiorum 30, 11)
generatio quæ sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis (Liber Proverbiorum 30, 12)
generatio cujus excelsi sunt oculi et palpebræ ejus in alta subrectæ (Liber Proverbiorum 30, 13)
generatio quæ pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus (Liber Proverbiorum 30, 14)
talis est via mulieris adulteræ quæ comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum (Liber Proverbiorum 30, 20)