Fundar 5422 Resultados para: Rat
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum (Liber Iudith 12, 5)
et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui (Liber Iudith 12, 8)
cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus (Liber Iudith 12, 16)
et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in jucunditate quoniam gratiam invenisti coram me (Liber Iudith 12, 17)
et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus (Liber Iudith 12, 19)
et jucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua (Liber Iudith 12, 20)
eratque Judith sola in cubiculo (Liber Iudith 13, 3)
et hæc cum dixisset accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus et pugionem ejus qui in ea ligatus pendebat exsolvit (Liber Iudith 13, 8)
et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis (Liber Iudith 13, 12)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
dixit autem Judith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros (Liber Iudith 14, 1)