Fundar 5422 Resultados para: Rat
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37, 17)
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37, 23)
dixit ergo Judas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius (Liber Genesis 37, 26)
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)
et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo (Liber Genesis 37, 30)
eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (Liber Genesis 38, 1)
dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo (Liber Genesis 38, 8)
ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)
quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres ejus quæ abiit et habitavit in domo patris sui (Liber Genesis 38, 11)
quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38, 15)
et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus (Liber Genesis 38, 19)
misit autem Judas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam (Liber Genesis 38, 20)