Fundar 5422 Resultados para: Rat
fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israël quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (Liber Nehemiae 1, 6)
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)
factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)
et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites (Liber Nehemiae 2, 9)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
et transivi ad portam Fontis et ad aquæductum Regis et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret (Liber Nehemiae 2, 14)
magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Judæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (Liber Nehemiae 2, 16)
et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres ejus sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel (Liber Nehemiae 3, 1)
et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen (Liber Nehemiae 3, 7)
post eum ædificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiæ partis Ceila (Liber Nehemiae 3, 18)
factum est autem cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Judæos (Liber Nehemiae 4, 1)
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (Liber Nehemiae 4, 2)