Fundar 5422 Resultados para: Rat
viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 2)
constituitque regem pro eo Eliacim fratrem ejus super Judam et Hierusalem et vertit nomen ejus Joacim ipsum vero Joachaz tulit secum et adduxit in Ægyptum (Liber II Paralipomenon 36, 4)
viginti quinque annorum erat Joacim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 36, 5)
reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 36, 8)
octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 36, 9)
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem ejus super Judam et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 10)
viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 11)
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël (Liber II Paralipomenon 36, 13)
sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 14)
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones ejus inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum ejus et esset nulla curatio (Liber II Paralipomenon 36, 16)
incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)
si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus donec imperaret rex Persarum (Liber II Paralipomenon 36, 20)