Fundar 5422 Resultados para: Rat
et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiæ premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multæ sunt miserationes ejus quam in manus hominum (Liber I Paralipomenon 21, 13)
ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini (Liber I Paralipomenon 21, 19)
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita (Liber I Paralipomenon 21, 24)
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)
et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)
præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)
numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (Liber I Paralipomenon 23, 3)
porro quattuor milia janitores et totidem psaltæ canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum (Liber I Paralipomenon 23, 5)
erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt (Liber I Paralipomenon 23, 11)
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii ejus in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini ejus in perpetuum (Liber I Paralipomenon 23, 13)
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi (Liber I Paralipomenon 23, 14)
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum (Liber I Paralipomenon 23, 22)