Fundar 5422 Resultados para: Rat
vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam (Liber II Regum 12, 7)
et sarta tecta faciebant et in his qui cædebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum (Liber II Regum 12, 12)
et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam (Liber II Regum 12, 15)
pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat (Liber II Regum 12, 16)
quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)
iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)
deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ (Liber II Regum 13, 4)
et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius (Liber II Regum 13, 5)
et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)
iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam (Liber II Regum 13, 19)
porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)