Mosaico decorativo

Fundar 5422 Resultados para: Rat

  • transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)

  • itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19, 41)

  • et separatus est omnis Israël a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Juda adheserunt regi suo a Jordane usque Hierusalem (Liber II Samuelis 20, 2)

  • cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)

  • abiit ergo Amasa ut convocaret Judam et moratus est extra placitum quod ei constituerat (Liber II Samuelis 20, 5)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • dixit itaque Joab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasæ quasi osculans eum (Liber II Samuelis 20, 9)

  • porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram nec secundum vulnus adposuit Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 10)

  • porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum (Liber II Samuelis 20, 14)

  • venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quæ erat cum Joab moliebatur destruere muros (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Hira autem Hiajarites erat sacerdos David (Liber II Samuelis 20, 26)

  • pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina