Mosaico decorativo

Fundar 1084 Resultados para: Quoniam

  • mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)

  • proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)

  • hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiæ (Liber Sapientiae 8, 17)

  • et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)

  • quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum (Liber Sapientiae 9, 5)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)

  • quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas (Liber Sapientiae 10, 21)

  • quoniam tamquam momentum stateræ sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram (Liber Sapientiae 11, 23)

  • sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)

  • parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas (Liber Sapientiae 11, 27)

  • quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta (Liber Sapientiae 12, 4)

  • sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 12, 10)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina