Fundar 2597 Resultados para: Quod Cultum
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur (Liber Sapientiae 14, 10)
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine (Liber Sapientiae 14, 17)
qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem (Liber Sapientiae 16, 7)
quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum (Liber Sapientiae 16, 17)
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscujusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur (Liber Sapientiae 16, 21)
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat (Liber Sapientiae 16, 27)
propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti (Liber Sapientiae 18, 3)
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam (Liber Ecclesiasticus 2, 4)
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe (Liber Ecclesiasticus 8, 15)
non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita (Liber Ecclesiasticus 8, 16)