Fundar 169 Resultados para: Quidam

  • cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad prœliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima ejus aut talentum argenti adpendes (Liber I Regum 20, 39)

  • unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigæ suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum (Liber I Regum 22, 34)

  • vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat (Liber II Regum 4, 42)

  • quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos (Liber II Regum 13, 21)

  • attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 11)

  • stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi (Liber Iob 4, 16)

  • et ut cessavit loqui verba hæc accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum jussum regis (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi (Liber I Maccabaeorum 2, 31)

  • et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israël (Liber I Maccabaeorum 6, 21)

  • et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)

  • et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua (Liber I Maccabaeorum 11, 25)

  • Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri (Liber I Maccabaeorum 11, 39)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina