Mosaico decorativo

Fundar 750 Resultados para: Quid

  • et dicetur ei quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me (Prophetia Zachariae 13, 6)

  • et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum (Prophetia Malachiae 3, 14)

  • et convertemini et videbitis quid sit inter justum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei (Prophetia Malachiae 3, 18)

  • et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)

  • te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)

  • ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)

  • et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)

  • nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)

  • quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)

  • et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina