Mosaico decorativo

Fundar 2423 Resultados para: Quia

  • cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (Liber II Paralipomenon 18, 13)

  • accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas at ille aurigæ suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum (Liber II Paralipomenon 18, 33)

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis (Liber II Paralipomenon 28, 11)

  • non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)

  • sed non juxta beneficia quæ acceperat retribuit quia elevatum est cor ejus et facta est contra eum ira et contra Judam ac Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 25)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de prœlio quia oppido vulneratus sum (Liber II Paralipomenon 35, 23)

  • audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël (Liber Esdrae 4, 1)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina