Fundar 2423 Resultados para: Quia
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)
dabit qui dormivit cum ea patri puellæ quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitæ suæ (Liber Deuteronomii 22, 29)
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Ægyptium quia advena fuisti in terra ejus (Liber Deuteronomii 23, 7)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 23, 21)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)
non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (Liber Deuteronomii 24, 6)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)
sementem multam jacies in terram et modicum congregabis quia lucustæ omnia devorabunt (Liber Deuteronomii 28, 38)
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt (Liber Deuteronomii 28, 40)
et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 28, 45)