Fundar 2423 Resultados para: Quia
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quæ mittebantur portabat (Evangelium secundum Ioannem 12, 6)
cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
quia multi propter illum abibant ex Judæis et credebant in Jesum (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
in crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum cum audissent quia venit Jesus Hierosolyma (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Pharisæi ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in æternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esajas (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)