Fundar 2423 Resultados para: Quia
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius præter eum (Evangelium secundum Marcum 12, 32)
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent (Evangelium secundum Marcum 13, 6)
a ficu autem discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit æstas (Evangelium secundum Marcum 13, 28)
et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
et ait illi Jesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus (Evangelium secundum Marcum 14, 30)
rursus autem cum vidisset illum ancilla cœpit dicere circumstantibus quia hic ex illis est (Evangelium secundum Marcum 14, 69)
ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
et cum jam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum (Evangelium secundum Marcum 15, 42)