Fundar 2423 Resultados para: Quia
ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus (Prophetia Zachariae 11, 2)
vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Jordanis (Prophetia Zachariae 11, 3)
et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est (Prophetia Zachariae 11, 11)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet (Prophetia Zachariae 11, 16)
et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater ejus et mater ejus genitores ejus cum prophetaverit (Prophetia Zachariae 13, 3)
ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 11)
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus (Prophetia Malachiae 1, 14)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)
transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)
et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui (Prophetia Malachiae 2, 14)
si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis (Prophetia Malachiae 3, 8)