Fundar 12207 Resultados para: Qui
Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi (Actus Apostolorum 17, 21)
Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum pœtarum dixerunt ipsius enim et genus sumus (Actus Apostolorum 17, 28)
et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)
eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in æquitate in viro in quo statuit fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis (Actus Apostolorum 17, 31)
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum (Actus Apostolorum 17, 32)
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis (Actus Apostolorum 17, 34)
et inveniens quendam Judæum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)
et quia ejusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriæ artis (Actus Apostolorum 18, 3)
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum (Actus Apostolorum 18, 13)
incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Judæos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri judæi recte vos sustinerem (Actus Apostolorum 18, 14)
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum (Actus Apostolorum 18, 18)