Fundar 12207 Resultados para: Qui
quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos (Prophetia Michaeae 6, 6)
numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pingujum numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animæ meæ (Prophetia Michaeae 6, 7)
indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quærat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Prophetia Michaeae 6, 8)
vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud (Prophetia Michaeae 6, 9)
adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor iræ plena (Prophetia Michaeae 6, 10)
numquid justificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa (Prophetia Michaeae 6, 11)
in quibus divites ejus repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum (Prophetia Michaeae 6, 12)
væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea (Prophetia Michaeae 7, 1)
qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuæ visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum (Prophetia Michaeae 7, 4)
quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus (Prophetia Michaeae 7, 6)
ne læteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est (Prophetia Michaeae 7, 8)
quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est (Prophetia Michaeae 7, 18)