Mosaico decorativo

Fundar 12207 Resultados para: Qui

  • et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus (Prophetia Amos 5, 17)

  • væ desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebræ et non lux (Prophetia Amos 5, 18)

  • numquid non tenebræ dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea (Prophetia Amos 5, 20)

  • numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël (Prophetia Amos 5, 25)

  • væ qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariæ optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israël (Prophetia Amos 6, 1)

  • qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis (Prophetia Amos 6, 3)

  • qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti (Prophetia Amos 6, 4)

  • qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici (Prophetia Amos 6, 5)

  • quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur (Prophetia Amos 6, 9)

  • et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6, 10)

  • quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum majorem ruinis et domum minorem scissionibus (Prophetia Amos 6, 12)

  • numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium (Prophetia Amos 6, 13)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina