Fundar 12207 Resultados para: Qui
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)
Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris. (Prophetia Danielis 10, 4)
Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri, qui erant mecum, non viderunt sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)
Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)
Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis, et obtinebit. (Prophetia Danielis 11, 7)
Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)