Fundar 12207 Resultados para: Qui
Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, (Prophetia Danielis 3, 46)
et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. (Prophetia Danielis 3, 50)
Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim et laudabilis, et superexaltatus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 55)
Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 79)
Benedicite Anania, Azaria, Misaël Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 90)
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt Vere rex. (Prophetia Danielis 3, 91)
Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 3, 98)
signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo (Prophetia Danielis 4, 1)