Fundar 12207 Resultados para: Qui
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino (Liber Baruch 2, 17)
quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster (Liber Baruch 2, 19)
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens (Liber Baruch 2, 20)
et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda (Liber Baruch 2, 26)
quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ (Liber Baruch 2, 30)
et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me (Liber Baruch 2, 33)
audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te (Liber Baruch 3, 2)
quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in ævum (Liber Baruch 3, 3)
Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)
noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto (Liber Baruch 3, 5)
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine (Liber Baruch 3, 6)