Fundar 12207 Resultados para: Qui
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas (Liber Leviticus 1, 2)
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)
dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2, 9)
quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 10)
omnis oblatio quæ offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini (Liber Leviticus 2, 11)
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal (Liber Leviticus 2, 13)
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est (Liber Leviticus 2, 15)
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est (Liber Leviticus 3, 3)
cum renibus et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia reticulumque jecoris cum renunculis (Liber Leviticus 3, 10)
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia (Liber Leviticus 3, 14)