Mosaico decorativo

Fundar 12207 Resultados para: Qui

  • quia deserta tua et solitudines tuæ et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te (Liber Isaiae 49, 19)

  • et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant (Liber Isaiae 49, 21)

  • et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)

  • numquid tolletur a forte præda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit (Liber Isaiae 49, 24)

  • quia hæc dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui judicaverunt te ego judicabo et filios tuos ego salvabo (Liber Isaiae 49, 25)

  • et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 49, 26)

  • hæc dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestræ quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Liber Isaiae 50, 1)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Liber Isaiae 50, 4)

  • juxta est qui justificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me (Liber Isaiae 50, 8)

  • ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos (Liber Isaiae 50, 9)

  • quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum (Liber Isaiae 50, 10)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina