Fundar 12207 Resultados para: Qui
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem (Liber Exodus 2, 20)
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est (Liber Exodus 3, 5)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)
dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israël de Ægypto (Liber Exodus 3, 11)
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum (Liber Exodus 3, 12)
ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis (Liber Exodus 3, 13)
dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos (Liber Exodus 3, 14)
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga (Liber Exodus 4, 2)
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob (Liber Exodus 4, 5)
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis (Liber Exodus 4, 8)
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem (Liber Exodus 4, 9)