Mosaico decorativo

Fundar 12207 Resultados para: Qui

  • ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)

  • porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)

  • in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel (Liber Iudith 6, 11)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis (Liber Iudith 7, 2)

  • omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israël et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdrælon (Liber Iudith 7, 3)

  • porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi præcepit aquæductum eorum (Liber Iudith 7, 6)

  • erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)

  • dixerunt judicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum (Liber Iudith 7, 13)

  • et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna (Liber Iudith 7, 14)

  • et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis (Liber Iudith 7, 15)

  • contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina