Fundar 12207 Resultados para: Qui
quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quæ cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes (Liber Iudicum 1, 14)
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius (Liber Iudicum 1, 15)
abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)
fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach (Liber Iudicum 1, 20)
qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt (Liber Iudicum 1, 25)
qui dimissus abiit in terram Etthim et ædificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quæ ita appellatur usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 26)
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo (Liber Iudicum 1, 29)
dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam (Liber Iudicum 2, 6)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)