Mosaico decorativo

Fundar 12207 Resultados para: Qui

  • non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc (Liber Deuteronomii 22, 5)

  • quæsieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem (Liber Deuteronomii 22, 14)

  • tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit (Liber Deuteronomii 22, 16)

  • si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa (Liber Deuteronomii 22, 23)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam (Liber Deuteronomii 22, 27)

  • dabit qui dormivit cum ea patri puellæ quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitæ suæ (Liber Deuteronomii 22, 29)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)

  • non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Ægyptium quia advena fuisti in terra ejus (Liber Deuteronomii 23, 7)

  • qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23, 8)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina