Mosaico decorativo

Fundar 1200 Resultados para: Qui Terra Electus

  • venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra (Liber Ieremiae 40, 6)

  • et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)

  • a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)

  • si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis (Liber Ieremiae 42, 10)

  • et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)

  • si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 13)

  • gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini (Liber Ieremiae 42, 16)

  • et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 4)

  • sed tollens Johanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Juda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 5)

  • et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)

  • et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Judæos qui habitant in terra Ægypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 1)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina