Fundar 4890 Resultados para: Pugna Autem Asor
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit (Liber Numeri 30, 13)
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem ejus (Liber Numeri 30, 16)
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra (Liber Numeri 31, 13)
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis (Liber Numeri 31, 18)
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur (Liber Numeri 31, 23)
fuit autem præda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia (Liber Numeri 31, 32)
filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in jumentis infinita substantia cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus (Liber Numeri 32, 1)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante filios Israël donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias (Liber Numeri 32, 17)
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)
sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca (Liber Numeri 32, 30)
Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus quos appellavit Avothiair id est villas Jair (Liber Numeri 32, 41)